1 | Cum ergo semetipsos quotidie sentiant sancti terrenae cogitationis pondere praegravatos, ab illa mentis sublimitate decidere, et invitos, immo vero etiam nescientes in legem peccati mortisque traduci, atque, ut caetera praetermittam, illis saltem quae superius comprehendi, bonis quidem ac iustis, sed tamen terrenis, a conspectu Dei operibus avocari, habent profecto pro quibus ad Deum iugiter ingemiscant, habent pro quibus in veritate humiliati atque compuncti, non verbis tantummodo, sed affectu semetipsos pronuntient peccatores, et veniam veraciter pro omnibus quae quotidie superati fragilitate carnis incurrunt, ac gratiam Domini iugiter postulantes, veras poenitentiae lacrymas indesinenter effundant. Quippe qui videant iisdem ipsis se, pro quibus continuo dolore vexati sunt, etiam usque ad ultimum vitae suae finem aestibus involutos, etiam ipsas supplicationes suas offerre se sine cogitationum anxietate non posse. |
2 | Experti igitur se humanis viribus desideratum finem, obsistente carnis sarcina, non posse contingere, neque illi praecipuo summoque bono secundum cordis sui desiderium posse coniungi, sed ab eius intuitu captivos ad mundana traduci, ad gratiam Dei qui impios iustificat convolantes, cum Apostolo protestantur: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? |